XXII.
Vv. 8–20. Cur me Pelei fili pedibus velocibus persequeris, ipse mortalis cum sis, deum immortalem? necdum scilicet me agnosti deum esse, tuque ardenter furis. Tibi nimirum nihil curae est labor bellicus contra Trojanos, quos fugasti, qui jam utique in urbem confugerunt tu autem huc divertisti. Non vero me interficies, quia non mortalis sum. Achilles graviter indignatus respondit: «Decepisti me, Sagittans, deorum perniciosisslme omnium, qui huc nunc avertisti me a muro. Certe adbuc multi terram mordicus prehendissent, antequam llium pervenissent. Nunc vero mihi quidem magnam gloriam eripuisti, illos autem servasti facile, cum nihil ultionem posteriorem timeres. Profecto poenas a te repeterem, si mihi facultas adesset» In vv: 9–11 observanda est iterata particula vú, qua deus simpliciter (naïvement) et aculeate colligit. In responsione Achillis animadvertendum est, Achillem infirmitatem suam agnoscere.
Quaeritur, num poëta Acbillem defusum esse sic simpliciter narraverit, an simul tectum aliquod consilium secutus sit. Equidem pro universa mente poëtae et utraque oratione, alioquin inutili, crediderim, eum summo heroi, cui nulla vis hostium resistere poterat, ludibrium excogitasse, ut in ipso summae victoriae limine imbecillitatis humanae reminisceretur.
V. 41 Priamus optat, ut Achilles dijs tam carus sit, quam sibi. Tum cito eum canes et vultures voraturos esse jacentem, sibi autem gravem ex praecordiis dolorem abiturum. Deinde, ubi generatim filios suos ab Achille