Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/161

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vel occisos vel in insulas longinquas venditos conquestas est, sic pergit de Lycaone et Polydoro: «Etenim nunc, Trojanis in urbem coactis, duos filios Lycaonem et Polydorum non possum videre, quos mihi Laothoë peperit praestantissima mulierum. At si quidem vivunt in exercitu hostium, certe postea aere auroque redimemus; est enim domi; multa enim dedit fillae senex fama inclytus Altes. Si vero jam mortui et in Orci domo sunt, dolor meo animo et matri, qui genuimus.» Quid poëta Lycaonem et Polydorum excitat? Certe quod nos sortem eorum edoceat, non habet; nam mortuos esse scimus ex 21, 35 sqq. 20, 107 sqq. Quodsi dicis, consentaneum fuisse nunc, praesertim post generalem liberorum amissorum cogitationen (44–45), filiorum, quos non viderit reversos, meminisse, haud minus consentaneum erat una alterave verborum significatione, ex c. versibus 46–47 et 52 sq., non octo versibus hoc facere, cum nunc id solum agatur, ut Hector luctu patris commoveatur, ut intra portas se recipiat; huc autem non pertinet natalium, divitiarum, redemptionis, multorum donorum commemoratio. Necesse igitur est credamus, poëtam occasione data Priamum sibi ipsum illudere voluisse. Tum et quo singula quaeque pertineant et qua virtute poëtica locus praeditus sit, facile intelligetur. Pergamus ad reliquam partem orationis. Priamus, ut animum Hectoris flectat, primum enumerat multa, quae post captam urbem secutura sint, mała liberorum, deinde suam ipsius pessimam sortem sensibus subjicit, in quo plenissimo de pectore ironiam promit. Nam non simpliciter dicit, se canes dilaceraturos esse, sed suos canes, mensae participes janitores, quos ipse nutriverit in aedibus; in quo inest summia acerbitas. Locus sic habet (v. 66 sqq.): «Me ipsum autem forsitan extremam