Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/166

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ma sunt, et animus aegre cogitat et lingua aegre effatur. Sed non potuit omnino non meminisse dilecti mariti. Tamen minus illa aperte de marito, quam de liberis Priami. Nam cum his prope jam adesse malum dixisset, marito timebat, ne accideret. Timebat autem, ne fieret, quod revera effectum erat. Haec igitur est altera ironia ν. 437–459 vel tertia Nam nec vv. αἱ γὰρ ἀπ᾽ οὔατος εἴη ἐμεῦ ἔπος sine ironia dicta esse videntur. Optat enim, ne audiat, quod mox audiet, atque adeo mali commumis, quod noluit audire, audiet partem maximam atque gravissimam. Sed legamus locum et admiremur artem poëtae. Sic dixit flens (Hecuba). Uxor autem nondum quicquam audierat de Hectore; non enim ei ullus certus nuncius veniens nunciaverat, maritum ei mansisse extra portas; sed illa telam texebat in recessu domus altae, duplicem vestem purpuream, in eaque flores varios spargebat (poëta in angustiis rerum ad minima quaeque attendit). Jussit autem ancillas comis pulchras in aedibus igni admovere tripodem magnum, ut essent Hectori callida lavacra e pugna reverso; demens, neque enim cogitabat, eum admodum procul a lavacris manibus Achillis domuisse oculis caesiam Minervam. Ejulatum vero exaudivit et lamenta a turri, ejusque continuo contremuerunt membra, in humumque ei excidit radius, ipsa autem ancillas comis pulchras allocuta est: «Age, duae me sequimini, ut videam, quaenam res effectae sint. Venerandae socrus vocem audivi, mihique ipsi in pectore palpitat cor sursum ad os, subtusque genua torpent; prope jam aliquod malum Priami liberis. Utinam vero procul ab aure mea sit verbum. At vehementer timeo, ne jam mihi audacem Hectorem nobilis Achilles solum interclusum ab urbe in campum agitet, et jam (in particula δή lu-