Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est

interimar. Sed agedum, deos testes invocemus; hi enim si optimi testes erunt et custodes pactorum; non enim ego te immaniter tractabo, si mihi Jupiter dederit victoriam, tuamque animam abstulero; sed, postquam tibi detraxero pulchra arma, Achille, cadaver Achivis reddam; sic et tu facito. In hac oratione attendendum est ad magnum spiritum Hectoris, qui tamquam certus victor corpori Achillis se parciturum esse spondet, atque superbe suam victoriam spoliis ornatam nominat. Achilli autem simpliciter et quasi oscitanter commendat, ut idem, quod ipsi placeat facere, faciat. Quam superbiam acriter castigat Achilles. In hujus oratione haec sunt σαρκαστικά: «Omnigenae virtutis recordare; nunc te admodum oportet hasta validum esse et audacem bellatorem. Non tibi amplius effugium est. Quippe victor futurus modestiae causa victoriae laudem tribuit Minervae: Statim enim te Pallas Minerva hasta mea domabit. Ne autem ferus victor appareat, jus suum his verbis vindicat: «Nunc vero simul omnes lues dolores meorum sociorum, quos interfecisti hasta furens. Haec ubi dixit, misit hastam. Sed aberravit, ut Hector ante proximam mortem haberet, quo se ludificaret, cum adversarium irrideret et victoriam certam speraret. Sic enim Hector: «Aberrasti, necdum videlicet, diis similis Achille, ex Jove noras meum fatum; certe dixisti; sed promptus et subdolus eras verbis, ut perterritus animi virtutisque obliviscerer. Verum non mihi fugienti in dorso hastam infiges, sed recta irruenti per pectus adige, si tibi dedit deus. Nunc vicisşim meam hastam vita aeream; utinam jam eam tuo in corpore totam recipias, Certe levius bellum Trojanis fuerit te interfecto; tu enim ipsis pernicies maxima.» De hac spe misere dejectus est, quod sic, tragice sane,