Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/170

E Wikisource
Haec pagina emendata est

poëta: «Dixit et vibratam emisit longam hastam et percussit Pelidae medium scutum neque aberravit. Sed longe a scuto hasta resiluit; Hector autem ira incensus est, quod sibi telum velox irritum evolasset e manu; stetitque vultu dejecto, neque aliam habebat fraxineam hastam; ac Deiphobum vocabat albeo clypeo insignem multum clamans, poscebatque eum hastam longam; is autem non ipsi prope aderat. Tum Hector intellexit rem suo in animo dixitque: Eheu, profecto jam me dii ad mortem vocarunt; Deiphobum enim ego putabam heròëm adesse; sed ille quidem in muro stat, me vere decepit Minerva. Nunc jam prope mihi adest mala mors, neque longe, neque est effugium. Certe enim jam hoc gratum erat Jovi et Jovis filio, longe jaculanti, qui me antea quidem propenso animo servarant; nunc vero me fatum assequitur. Haud tamen ignaviter nee sine laude peream, sed magno aliquo facinore edito et posteris audiendo.» Haec dixit extractoque ense acute in Achillem omni impetu irruit. Irruit simul Achilles cervicemque nudam hasta petiit atque transfixit.

Sic accedente Minerva res magis tragica el varia facta est. Atque animus noster aliquamdiu huc illuc impellitur et varle afficitur, donec tandem Hector, postquam satis sibi illusit, fortiter succumbit.

Antequam reliqua persequamur, paucis superiora repetamus.

Poëta ipso libri initio dixit, omnibus Trajanis in urbe inclusis, Hectorem exitiale fatum quasi vinculis constrinxisse, anteque portas manere coëgisse. Haec generatim dieta sunt resque, quamdiu nec numine deorum decreta[1]

  1. 22, 168 sqq.