Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nec perfecta est, incerta manet. Ac certo quidem, qualia fata fuerint Hectoris, antequam implerentur, discimus ex vv. 178 sqq., 209 sqq., 219 sqq. Cur igitur haec non ab initio docuit, ut re plane cognita diceret

Ἕκτορα δ' αὐτοῦ μεῖναι όλοιὴ Μοῖρ᾽ ἐπέδησεν,
Ἰλίου προπάροιθε πυλάων τε Σκαιάων. ?

Quia poëta non vulgaris narrator est. Itaque illam rem eo loco nobiscum communicavit, ubi peculiarem vim haberet. Initio vero eam quasi anticipavit leniter significans tragicum eventum, simulque ironiae aliquid efficiens cum iis, quae mox sequuntur. Nam post praemissam fati significationem, preces lamentaque Priami et Hecubae ac pariter verba Hectoris:

Βέλτερον αὖτ' ἔριδι ξυνελαυνέμεν· ὅττι τάχιστα
εἴδομεν, ὁπποτέρῳ κεν Ὀλύμπιος εὖχος ὀρέξῃ.

tamquam ludibria animis nostris obversari possunt. Pergamus. In descriptione pugnae, qua Hector cecidit, praecipue observandi sunt versus 320–325.«Achilles vibrabat acutam hastam dextra, struens malum Hectori nobili, rimans oculis, qua parte corpus maxime cederet. Et forte ejus ceteris partibus tantundem quidem tegebant corpus aerea arma, pulchra, quae Patroclo exuit occiso; apparebat vero ea parte, qua claviculae ab humeris cervicem distinent, jugulo, ubi animae citissima pernicies.» Ne quaeram de vv. Τοῦ δε — — — καλά, cur poëta aljecit τὰ Πατρόκλοιο βίην ἐνάριξε κατακτάς? Hoc intelligitur ex totius loci vi ironica. Poëta enim victoriam de Patroclo reportatam spoliaque Hectori in malum cessisse signifi-