Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/172

E Wikisource
Haec pagina emendata est

care voluit dicens, thoracem Patrocli plane aptum fuisse Hectori, nisi quod eam partem corporis non tegeret, qua citissima mors infligi posset. Aut sic locus explicaudus, aut poëta otiosa proferre dicendus est. Respiciamus singula verba, quorum maximam difficultatem movit τόσον. Varias veterum et recentiorum interpretationes jure improbat Spitznerus. Ipse sic: «Facilius verba sic conjungemus, ut ako tov adverbii loco positum ducamus: cujus corpus reliquum quidem totum arma obtegebant Ad sensum recte, sed tónov non significat totum. Ego sic rem intelligo: Poëta mente cogitabat ὅσον ἔχε χρόα Πατρόκλοιο. Sed hanc sententiam brevitatis causa verbis exprimere omisit statimque dixit ea, quae ad illustrandam ironiam pertinebant, τὰ — — κατακτάς. Nam, quo referretur roov, facile ex apposita sententia intelligi posse sensit. Tu, quo melius rem intelligas, cogites τόσον a Graeco homine cum gestu quodam pronunciatum, id quod saepius faciendum in τοῖον et τόσον. ἄλλο vicem habet adverbii et opponitur verbis ᾗ — — λευκανίην. Significat igitur ceteras partes corporis. Καὶ, quod interpretes valere jusserunt, mirifice adjuvat ironiae cogitationem. Pertinet enim ad totam sententiam (322–325 sqq.) et indicat fortuitum ac paene mirabilem concursum (coincidentiam) praecedentis actionis εἰσορόων cum sequente re, quae narratur vv. 322–325.

Hector prostratus vices suas obtinet, cum similiter, atque Patroclum victum irriserat (16, 830 sqq.), ipse nunc irridetur ab Achille. Et consulto poëta usus esse videtur simili oratione. Hector: Πάτροκλ', ἦ που ἔφησθα. Achilles: Ἕκτορ, ἀτάρ που ἔφης. Uterque: νήπιε. «Hector, at aliquando putabas, Patroclum spolians, salvum te fore, me autem nihíl veritus es absentem. Stúlte, hujus animi seor-