Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

pro injuria, si vi abstinuisset. Item Acbilles jurejurando confirmaverat, Agamemnonem non Achivos ab impetu Trojanoram defensurum magnaque clade accepta injuriae poenitentiam acturum sibique ipsi succensurum. Videamus igitur, quo modo hae res effectae sint.

Achilles rogat matrem Thetidera, ut Jovem supplex adeat de ultione injuriae. Mater promittit et supplicat Jovi. Observandum discrimen est inter preces Achillis et Thetidis. Cum enim ille malevolens petit, ut Achivi ad na- ves compulsi caesique fruantur rege (409 sq.), dea justitiam expetens precatur Jovem, ut Trojanis praebeat vietoriam, donec Achivi honore debito afficiant filium suum. Ista igitur precatio Achillis primum initium est illius culpae, quae ei perniciem afferet. — Jupiter diu tacitus haesitat gravaturque precibus annuere, sive id injustum, sive contra fatum esse putat, sive omnino, quid consilii ineat, deliberat. Nam, quam causam ipse affert (518—522), non tanti est. Non enim nunc tam pusillo animo est, ut metuat Junonem, quam alias saepius minis acerbis in ordinem cogit[1]. Quare hoc colligere licet, aut rent historia fabulari vitiatam esse, aut Joven facili negotio animum deae placare voluisse sibique res reconditas reservasse. Posterius confirmari videtur his versibus:

Ἥρη, μὲ δὴ πάντας ἐμοὺς ἐπιέλπεo μύθους
εἰδήσαν χαλεποί τοι ἔσοντ', ἀλόχῳ περ ἐούσῃ.

Cfr. orationes Thetidis et Achillis libri duodevicesimi v. 73 sqq. et libri octavi vv. 470-474.

  1. 1, 565 sqq.; 8,5 sqq., 400 $99., 447 899.9 470 sqq.; 15, 14 sqq.