Ajax, Ulixes, Nester, Diomedes. Fugientes Hector insequitur et Trojanos ad oppugnanda castra hortatur. Tum Achivi ab Agamemnone excitati fortem impetum faciunt, sed iterum in fugam conjiciuntur et intra vallum se recipere coguntur. Nox proelium diremit. Aga- memnon, salute desperata, concionem convocat et lacrimas fundens fugam suadet. Quam sententiam improbat Diomedes, Achivis acclamantibus. Tum Nestor, virtute Diomedis collaudata, ante omnia excubias collocari et corpora curar jubet. Idem, epulis factis, verecunde suadet Agamemnoni, ut cum Achille in gratiam redeat. Agamemnon temeritatis suae se poenitere confitetur promptoque animo recenset splendida munera, quibus Achillem plicare velit et, legati ut mittantur, concedit. Achilles benigne excipit legatos, sed societatem Agamemnonis et, quanta maxima sibi oblata fuerint dona, superbe rejicit, spernit, respuit seque cum copiis suis in patriam redituram dicit. — Itaque et calamitate pugnae et hac. acerba repulsa lata Agamemnon superbiam suam injuriamque cumulatissime explavit. Verumtamen ille submissus et spretus non dignitatem suam amisit. Imo vero auxit, cum, odio dimisso, aequitatem secutus est et sincero animo poenitentiam egit seque peccasse irae stolidae obtemperantem ingenue confessus est et, ut sibi Achillem reconciliaret, omne studium adhibuit. Cum igitur Agamemnon superbiam moderatione mutavisset, culpa liberatas est, tanto magis, quod mature, antequam calamitate victus esset, ipsum poenitentia subierat (2, 375 sqq.). Ut autem Agamemnon culpa vacat, ita Achilles culpam in se admittit. Hic igitur incipit altera eaque gravissima pars conflictionis. Prius enim Agamemnon in culpa fuit; Achilles vero jus divinum aequitatemque defendebat, etsi
Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/21
Appearance