Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

vitio non caruit, cum praeceps in iram regem acerbis dictis lacessivisset; verumtamen vi abstinuit omninoque principali culpa caruit. Nane vero mutantur partes, cum Achilles, Agamemnone animum submittente, superbia elatus de ira nihil concedit neque ullis honestis rationibus precibusque optimorum virorum Phoenicis, Ajacis, Ulixis se commoveri patitur, ut, armis sumptis, perniciem ab Achivis repellat. Cum igitur aequitatem humanitatemque migrat atque superbiae et irae plus, quam fns est, indulget[1], gravi noxa implicatur, cujus vicissim poenas daturus est, sic quidem, ut, dum pertinacia irae adversarium ulcisci velit, sibi ipsi noceat perniciemque suam afferat, id quod significavit Phoenix[2]. Etenim cum die orto pugna redintegrata esset diuque virtute pari pugnassent Achivi et Trojani, tandem Achivi inferiores proelio fiant. Malti duces Achivorum vulnerantur et praestantissimi quidem Agamemuon, Diomedes, Ulixes. Machaon vulneratus ad castra vehitur a Nestore. Achilles conspi- catus, Patroclum, qui, sitne Machaon, oculis comperiat, mittit. Qua occasione oblata Nestor, rebus Achivorum trepidis expositis, orat Patroclum, ut Achillem virtutis paternique praecepti admoneat seque, ut auxilio mittat, impetret. Interea Trojani vallo potiuntur et Achi- vos ad naves fugientes persequuntur iisque ignem injicere adnituntur. Patroclus redux Achillem, in quo sammo periculo versentur Achivi, edocet, propter animum indomitum objurgat et, se ut cum Myrmidonibus ire patiatur, rogat. Achilles, iram excusans, de injuria contumeliaque conqueritur ac tandem Patroclum ipsius arma induere et Trojanos strenue aggredientem a navi-

  1. 9, 674 sqq., 695 sqq.
  2. 9, 509 sqq.