Iam diu est, cum in animum induxi ironiae, quae in Iliade invenirentur cxempla, colligere virisque doctis examinanda proponere. Ubi igitur ad rem accessi, plura, quam speraverum, inveni intellexique poëtam in variis certaminum vicibus effingendis libenter ironiam adhibere. Deinde venit in mentem quaerere, num forte poëta argumentum poëmatis secundum ironiam tractasset. Itaque examinavi diligenter initium et effectum exitumque conflictionis, idque, quod suspicatus eram, factum esse cognovi. Tum vero mihi ea, quae in argumenti ratione singulisque rebus, quae cum eo cohaererent, obscura et dubia visa erant, plana et aperta fieri coepta sunt. Mea igitur sententia de Iliadis compositione non a rationibus aliunde petitis profecta est, sed fluxit illa ex ipso роёmate sponteque mihi ironiam perquirenti nata est. — Cum meum opusculum absolverem, accepi censuram libri doctissimi Nitzschii «Die Sagenpoësie der Griechen». Ex qua censura doctissimi Schömanni cum intellexissem , Nitzschium similem rationem argumenti docuisse, opere ejus postea accepto non usus sum, ut et liberam sententiam proferrem, neque rem prope absolutam retractarem,
Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/3
Appearance