manus terribiles, homicidas, quae ei multos interfecerant filies. Tum senex illum mollissimis verbis allocutus est admonuitque patris ejus, qui fortasse nunc a vicinis premeretur neque haberet, qui se a pernicie defenderet, qui tamen felicior esset, quod speraret se dilectum filium visurum, ipsum autem infelicissimum plurimos filios amisisse inque his Hectorent, qui anus urbem tulatus esset. Claudens orationem deos revereri atque iterum brevius quidem patris memorem esse jubet suamque fortunam terribilem his gravissimis verbis conqueritur (504--506):
- ἐγὼ δ' ἐλεεινότερός περ,
- ἔτλην δ', οι οὔπω τις ἐπιχθόνιος βροτός ἄλλος,
- ἀνδρὸς παιδοφόνοιο ποτέ στόμα χεῖρ᾽ ὀρέγεσθαι.
Achilles mandatis Jovis propter pietatem parere constituerat. Sed plurimum tamen, animum ejus commovit fortuna Priami. Quemadmodum, cum homicida exsul în aedes viri divitis intravit, stupor et admiratio incessit adspicientes, sic Achilles, ut senem conspexit, obstupuit atque supplicem ad pedes provolutum et lacrimantem et manus suas osculantem miseratus et miratus simulque vicem dolens patris sui recordansque amici amissi lacrimas et ipse fudit. Mirabilis fortuna utriusque. At mirabilior Achillis, illustris victoris, coram supplice sene gements et lacrimantis. Dum autem Achilles flebat, multas res versabat in animo atque in Priami patrisque et sua ipsius fortuna communem fortunam hominum miratus est. Cum igitur lugens senem erectum propter consilium audax admiratus, dolorem ut leniret, adhortatus esset, hanc sortem, inquit, dii decreverunt miseris mortalibus, ut viverent tristes; ipsi autem sine cura sunt. Nimirum duo dolia jacent in Jovis limine donorum. Cui quidem mixta haec dederit Jupiter, is modo in malum, modo in