Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

non taedio capiamur, sed etiam delectemur perpetuo et suaviter afficiamur? Non profecto, non clamor ferus pugnantium, non cruentae caedes, non foeda vulnera, non cadavera in pulvere jacentia, non gemitus pereuntium, non jactationes cavillationesque victorum animum nostrum oblectant, sed hominum varia fata, diversa studia consiliaque multiplicem atque varium in modum elusa, inopinati atque mirabiles eventus, in primis autem justitiae divinae meritae vices deorumque aequa voluntas. Et quidem poëta in describendis singulis certaminibus saeplus utitur ironia, vel potius in varia fortuna certaminum ironiam rerum humanarum ceroit. Quae ironia nititur in consilii, studii, opinionis, spei et contrarii ac plerumque funesti eventus vel contrarii funestive rum status mira diversitate. Ut brevissime dicam, homines magna sui opinione magnas res agitant animo atque moliuntur, sed eventu nibil nisi infirmitatem atque imbecillitatem suam manifestam faciunt. Itaque ironia proficiscitur a natura humana improvida, fragili atque imbecilla. Efficitur autem variis modis variumque habet eventum atque vim. Ac minorem vim habet, cum ii, qui rem suscipiunt, spe solum dejiciuntur atque eluduntur vel certe levem jacturam faciunt. Optima est tum, cum injusti atque superbi vel fato vel deorum voluntate graviter affliguntur aut pereunt. Hac deterior quidem, sed dolorem ne dicam indignationem, afferens maximum accidit, cum insontes atque boni viri calamitatem accipiunt. Cujus tertii generis, poëta, quia versatur in bello aspero, quod insontibus pariter atque sontibus perniciosum est, multa exempla exhibet. Sed plerumque tamen ille monstrare studet homines aut impietate aut levitate animi atque temeritate in perni-