praesertim cum universam de Homero ejusque carminibus quaestionem alio tempore exponere constituissem, in quo illud majore cum fructu in meum usum convertere possem. Tamen haud mediocrem fiduciam cepi, cum cognovi, me, quamvis aliunde profectum, cum tanto viro prope ad eandem metam pervenisse. — Schömanus ex verbis non apparere ait Jovem injuriam Agamemnonis ipsam per se ulcisci, ac potius illum precibus Thetidis indulgere, nec nisi forte fortuna justitiam exercere. At poëta fabulam secutus est, cujus non solam externam speciem teneri, sed animum quasi ac spiritum ejus introspici voluit. Nam ex contextu poëmatis satis liquere puto, patrem deorum hominumque summam rerum in Iliade non forte fortuna, sed divina necessitate administrare, id quod ipso principio poëmatis verbis Διὸς δ' ετελείετο βουλή indicatum est.
Quicquid denique viri docti de argumento unitateque Iliadis sentiunt, qui voluptatem quaerunt legentes, eos haud poenitebit ad eam, quam tractamus, ironiam animum attendisse. Nam, quae inepta, jejuna, infirma, frigida, ingrata, inutilia esse videbantur, ea per ironiam intellecta apta, plena, gravia, fervida, jucunda, necessaria apparent, idque etiam in singulis vocabulis observari licet.