Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Achillis in extremo libro Iliadis. Quid? Dii mala hominum nequitiae atque improbitati tribuunt eosque indignos esse, quorum causa ipsi inter se dissideant, saepius profitentur. Afferamus verba Apollinis certamen inire cum Neptuno detrectantis (21, 462–467):

Ἐννοσίγαι', οὐκ ἂν με σαόφρονα μυθήσαιο
ἔμμεναι, εἰ δὴ σοίγε βροτῶν ἕνεκα πτολεμίζω,
δειλῶν, οἱ φύλλοισιν ἐοικότες ἄλλοτε μέν τε
ζαφλεγέες τελέθουσιν, ἀρούρης καρπὸν ἔδοντες,
ἄλλοτε δὲ φθινύθουσιν ἀκήριοι. ἀλλὰ τάχιστα
παυσώμεθα μάχης· οἱ δ' αὐτοὶ δηριαάσθων.

Jupiter sic judicat Od. 1, 33 sqq.:

Ὦ πόποι οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.
ἐξ ἡμέων γάρ φασι κακ᾽ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ
σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπέρμορον ἄλγε' ἔχουσιν.

Contrariam imaginem rerum laetioremque speciem praebet Olympus. Dii immortales potentesque vitam securam ac beatam degunt atque, dum homines in terris malis confictantur, ipsi laetis conviviis et colloquiis indulgent, quare saepissime μάκαρες et ἀκηδέες audiunt. Quamquam infirmitatis humanae haud omnino expertes sunt. Itaque mortalium causa in partes disces dunt et in rixam eunt sibique invicem mala inferunt. Sic Mars et Venus jussu Minervae a Diomede vulnerantur ab ipsaque projiciuntur; Diana autem ab Junone male (ractatur. Quae cum praeter opinionem dignitatis atque virtutis divinae accidant, Mars et Venus et Diana irοniam comicam afferunt. At vero hi dii potissimum in poëmate ridiculas partes tenent. Nam Iupiter, Apollo, Minerva, Neptunus, Juno plerumque dignitatem atque gravi-