quod facere noluit rogatus et incolumis. Quae gravis conversio instituta quidem secundum justitiam divinam qua nititur vis universa poëmatis, hoc ipso libro partim efficitur, partim vero intenditur. Qui enim futurus erat eventus irae inhumanae, is nune praeparatur et praedicitur. Haec ratio et rei consentanea est et arti. Neque enim Achilles, quamvis domitus atque coactos, decore in aciem descendere poterat, quiu prius rogatus atque oratus esset. Concordiam autem illam non repentina necessitate eflici, sed prius tentari indicarique conveniebat, qui mos poëtae est ea, quae eventura sint, mature intendere atque plus minusve aperte significare. Denique ex orationibus boc libro habitis optime cognoscitur et status causae et universa mens poëmatis Quem librum si dempseris, membrum necessarium sustuleris, quo poëta insolentiam Achillis haud ferendam apparere voluerit, ut eam postea calamitate victam atque fractam ostenderet. Haec igitur argumenta, petita ex interiore oeconomia poëmatis, plus mihi valere videntur, quam. sexcenta contraria, quibus hung librum spurium esse confirmare velint. Si locis opus est legationis mentio fit 16,61 sqq.; 18, 448 sqq.; 19, 140 sq., 194 sq. Sed haec viri docti, ne sibi obstent, vel negligunt vel ab aliena manu accessisse dieunt atque alios locos conquirunt, quibus sententiam suam tueri possint. Verum libri sexti decimi versus 71-73 non ad praesentem habitum animi Agamemnonis, sed ad injuriam ejus spectare, quam Achilles concoquere non poterat, patet ex ejusdem libri v. 52 sqq.[1]. Nec versibus 84–86
- ↑ Cfr. 9, 645 sqq. Ne quis in modo optativo offenderet, curavit Nägelsbachius in libro, qui inscribitur: Anmerkungen zur Ilias, Zweite Aufl. p. 62