Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

«Iram cane, Dea, Pelidae Achillis perniciosam, quae plurima Achivis mala attulit multasque fortes animas ad Orcum demisit heroum, ipsos autem praedam dedit canibus alitibusque, quibusvis — Iovis autem perficiebatur consilium — ex quo primum litigantes dissederunt Atrides, rex virorum, et nobilis Achilles.»

Res, quam poëta proponit canendam, ampla atque magna est dignaque epico carmine. Sed neque ira Achillis neque, quae eam consecutae sunt, magnae calamitates, si rem ipsam spectas, poësin habent. Eandem materiam historiarum scriptor si caperet, quamvis opus unitate argumenti concordiaque partium praeditum atque eleganti sermone ornatum conficeret, tamen non idcirco poësin exhiberet. Sed fac esse, qui contentionem illam principum, stomachum Achillis, consilia, proelia omnesque res sic, uti gestae sunt, splendido hexametro describat; num sic poësin nasci credideris judice poëta?

neque enim concludere versum
dixeris esse satis;

At praeter hexametrum orationisque summum ornatum carmen continet egregiam picturam morum, splendidas rerum gestarum descriptiones, illustres comparationum imagines. Optime. Sed haec, ni fallor, per se spectata pertinent ad poësin suntque ejus necessaria adjumenta, neque vero per se ipsa poësin efficiunt et communia sunt