hujus libri uti possunt, quia Achilles, cum libro nono concordiam sprevisset auxiliumque detrectasset, convenienter legatis, ommen spem ut praecideret, gloriam se non curare dixerat atque puellam et dona, ut par erat, spreverat. Postquam autem se coactum vidit periculo, ut Patroclum in pugnam mitteret[1], commoile gloriam, cujus ante mortem amici nunquam non cupidus erat, auctam augeri voluit et, ne ludibrium fieret[2], puellam et dona repetiit. Denique, si Achilles diversis temporibus eadem semper sentiret atque eadem semper loqueretur, magis mirandum videretur. Plus adversariis favere videntur libri undecimi versus 608–610, in quibus Heynius haec quaerit: «Poenituerat igitur asperitatis erga priorem legationem, an homo arrogans exspectare. rat alteram ad se missum iri? Hoc alterum, ni fallor, verum est. Nam, ut ex verbis χρειὼ γὰρ ἱκάνεται οὐκέτ' ἀνεκτός apparet, quod ante nondum acciderat, id tum accidisse vidit, ut Achivi de salute periclitarentur, atque tam demum, non prius, prope satis se ultum esse atque honore auctum putavit. Quare ex priore legatione alteram, si fieri poterat, magis suppliciter orantem cogitans nunc, (νῦν initio versus cum emphasi dictum) inquit gaudens ac simul ad cedendum paullum inclinans, puto. Achivos genna mea amplexuros esse supplicantes; necessitas enim urget non amplius tolerabilis.» Sed illusit sibi demens, quod, mulla legatione missa, mox in pugnam redire coactus est. Quod ad versum 115 libri tertii decimi attinet, de animis pugnantium confirmandis accipi debet, ut nexus docet. Ceterum iste versus cursum orationis impe-
Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/50
Appearance