dit et falso hue irrepsisse videtur. Haec de libro nono. Alia, quae minoris momenti sunt, brevitatis causa praetereo. Liber decimus maximam partem ironia constans non abhorret a mente poëmatis. Et docet ille quidem, prudentiam conjunctam cum pietale vincere stolidam arrogantiam, deorum oblitam. Ne quis autem objiciat, poëtam alienum fuisse a docendo, legamus judicium Joannis Pauli[1]: «Und überhaupt was heisset denn Lehren geben? Blosse Zeichen geben; aber voll Zeichen steht ja schon die ganze Welt, die ganze Zeit; das Lesen dieser Buchstaben eben fehlt; wir wollen ein Wörterbuch und eine Sprachlehre der Zeichen. Die Poesie lehrt lesen, indess der blosse Lehrer mehr unter die Ziffern als Entzifferung-Kanzlisten gehört.» Praeterea recte monuit Weishaupt[2], illustri facinore opus fuisse, ut animi Achivorum graviter afflicti erigerentur atque relaxarentur. Itaque liber aptum locum occupat, etsi non omnino necessarius est. Quod autem viri docti factum esse a posteriore Homerida arbitrantur, id nec affirmari nec negari potest. Certe scholiastae incerta tradenti fides haberi nequit[3]. Grote[4], quem secutus est Friedländer[5], putavit primo libro et octavo iisque, qui ab undecimo usque ad vicesimum secundum pertinent, contineri genuinam seu primam Achilleidem, cui postea praeter postremos duos libros et librum nonum accessisset reliqua pars poëmatis, qua universa imago belli Trojani adumbrata esset quaeque apte
- ↑ Vorschule der Aesthetik II, 117.
- ↑ Nov. Ann. Suppl. 19, 560 sqq.
- ↑ Schol. Venet.: φασὶ τὴν ῥαψῳδίαν ὑφ' Ὁμήρου ἰδίᾳ τετάχθαι, καὶ μὴ εἶναι μέρος τῆς ᾿Ιλιάδος, ὑπὸ δὲ Πεισιστράτου τετάχθαι εἰς τὴν ποίησιν. Idem refert Eustathius.
- ↑ History of Greece II, p. 236.
- ↑ Die homerische Kritik von Wolf bis Grote.