Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est

non ante unquam ab Achivis accepta erat; neque Trojani ausi erant portis se eflundere , ncdum procul a mûris pгoelium eommittere, cum Achillcm metuerent[1]. Cum igitur res insolita accidisset , novam rem fieri necesse erat , ut castra munirent ur. Quod igitur Achivi nunc rem moliri coacti sunt , quam antea non necessariam ducebant , id pertinet ad institutum poëtae con« stanter id agentis , ut post discessum Achillis Achivorum, quamvis fortissime pugnantium , conditionem deteriorem fuisse apparent[2]. — Cur igitur, inquit, poëta primum dubiam fortunam pugnae narrat ? Cur non statim facit, ut Jupiter stet promissis Achivisque – clades immittat maximas? Quia, quod homines decuisset, non decuit pat rem deorum festinare, trepidare, urgere, ut pro misse, solveret. Jupiter non tamquam deus ex machina res hominum occupat , sed, quoad fieri potest, eos libertate uti eoncedit Quocirca ille promissa tum solvet, cum aequum censebit, neque Thetidis officiosum puerum se praebebit. Accedit, quod poeta — nam librum nonum nullis argumentis eripi nobis patiemur —, qua igitur fuit sapientia, poeta Agamemnonem, quamvis superbum et injustum, tamen hand omnino inhumanum esse voluit. Si enim tum legatos ad Achillem misisset, cum Trojani prope ad naves accessissent — nam, uno proelio libri octavi facto, legati víx recte mitti poterant — , nullo merito suo misisset. Nunc autem laudem aliquam consequitur, quod, duobus tribusve proeliis commissis neque

  1. 5, 778. 9, 354. 13, 105. 20, 28.
  2. Thucyd. I, 11 Achivos initio belli castra muniisse accipit, sed uter verior sit, nemo dixerit. Certe poëtae suas rationes sequent! in temporum rationibus errare licet.