Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

rebus Achivorum in summum discrimen adductis, male se fecisse confessus Achillem sincero animo placare cupiit. At vero ne locus quidem fuit legationi, cum res maxime turbidae essent summ umque πάθος in proelii fortuna regnaret. Verum convenienter rei modicas preces facit Nestor libro undecimo. Quodsi certamen singulare Paridis et Menelai injuriae Achillis ulciscendae non servit eique adeo , quod pacis faciendae causa initum est, ob stare videtur, tamen, si ipso fere initio poëmatis non rerum solitum cursum subito et quasi tempestate quadam ingruente mutari atque opprimi , sed leniora principia praemitti debere concedis, tantum abest , ut illud poëmati ulli impedimento sit, ut justam consilii rationem habeat, cum praesertim rerum necessariarum opportunitatem exquisitam pracbeat. Atque specie illud certamen ad pacem spectare, re vera autem ita a poëta institutum esse, ut nullum eventum haberet, per se intelligitur. — Itaque bellum redintegratum est idque perfidia eflèctum. Quae perfidia num re vera accident, necne, perinde est; certe in poëmate id consilii habere videtur, ut noxa hostium cumuletur. Nihil ad rem, quod dea fuit, quae Pandarum foedus laedere juberet, quia Minerva noxios in fraudem inducit, ut fata impleantur. Quamquam fatendum est, poëtam popularium suorum studiosum cupidius male facta hostium a dea repelere. Num auteni apud principem poëtam Jupiter, perjurii vindex, Miner vam, ut fraudem strueret, impulerit[1], dubitari licet. Nec magis Jovem alias in Junonem severum decent, quae versibus 40 — 43 dicuntur. Et Juno blaterat versibus 50—67. Sed versus 14—19 nihil offensionis babent, quia Jupiter — quam rationem Graeci

  1. 4, 70 sqq.