sibi adamatam diis facile tribuebant ficte et simulate loquitur et pacem proponit, ut Junoni obloquenti — nam oblocuturam esse eam norat bellum, quod idem fieri ipsius intererat, largiri videatur. Et versus 31–36 non in eam sententiam accipiendi sunt, ut Jupiter bellum omnino geri nolit, sed, ut Junonem propter animi ferocitatem castiget.
Nunc paucis rem comprehendamus.
Bello opus fuit, ut Ilias fieri posset. Sed prius tamen ex poëticis quidem rationibus pacem tentari ejusque spem aliquam concipi conveniebat, ut foedere per perfidiam rupto spes illa eluderetur bellumque horridius recrudesceret. Sed, num pax, an bellum fieret, in concilio deorum decerni oportebat. In quo concilio sic acta res est, ut Jupiter facilitate et humanitate superior esset studiis incensis dearum neque cupidius ipse bellum decerneret, sed, cum res hominum ad arma spectarent, Junoni et Minervae, bellum praesertim necessarium nee injustum postulantibus, concederet. Itaque Jupiter, etsi non aperte bellum moliebatur, tamen, ubi circuitione quadam, ut illud fieret, effecit, promissis stetit. Nec vero deinde promissoram oblitus est propterea, quod proximae pugnae exitum incertum esse passus est. Nam primum ille ex consuetudine homines ceterosque deos rem in sua potestate habere voluit atque tam demum proelii fortunam regere coepit, cum id necessarium esse censuit. — Si igitur vera sunt ea, quae modo diximus, voluntas Jovis, quae est in libro quarto, non pugnat cum voluntate ejus in libro octavo, quam quam permulta initio illius libri corrupta esse manifestum est[1].
- ↑ Mandatum Jovis Somnio datum, ni fallor, simile est ambiguis responsis oraculi Delphici, quibus tragici poëtae, ut nodum nectant et solvant, utuntur. Nam vere dicit Jupiler, Trojanis mala impendere et Agamemnonem nunc (νῦν) i. e. nunc tandem, decimo anno Trojam capturum esse. Itaque Jupiter id praeparat, quod in fatis est. Hoc teneamus, ne Jovem nihil, nisi at Thetidi gratificaretur, egisse putemus. Cfr. 8, 473 sqq. Quantum autem Jupiter concedat libertati hominum quantumque abhorreat a vi et iniquo munere, vel ex libro octavo, quo primum Achivos plecti a Jove dicunt, percipi potest. Nam in primis, ut Achivi et Trojani sine auxilio deorum pugnent, curat et fatis fortunam proelii moderatur atque adeo Agamemnoni de salute desperanti faustum signum mittit et Achivos victores esse patitur. Non igitur liber octavus toto coelo differt a libris praecedentibus, quibus homines sine interventu Jovis pugnant.