Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est

prosae orationis scriptoribus. Non igitur in his rebus solis vis poësis hujus carminis cerni potest. At praeterea unitatem argumenti habet. De hac re disi. Ceterum sunt, qui illud unitate carere atque ex variis pannis collectis conflatum esse contendant eosque indoctos, ne dicam stultos esse censeant, qui contrariam opinionem sequantur. Si recte illi et vere judicant, Ilias non est poëma, siquidem nullum opus, quod unitate destitutum sit, artis opus poemaque dici potest. At praestantissimi antiquitatis recentiorisque aevi et philosophi et poëtae et critici Iliadem summum exemplar epicae poësis habuerunt auctoremque ejus non solum epicae, sed etiam universae poë- sis patrem dixerunt. Quibus igitur rebus fit, ut Ilias poëma sit? lis sane, quas in omni poëmate inveniri necesse est eodem judice Venusino:

neque si quis scribat, uti nos,
sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divioior atque os.
magna sonaturum, des nominis hujus honorem.

Ac deorum beneficio poëta altius assurgit divinaque mente res magnas celebrat. Etenim, ubi ceteri homines non capiunt nisi ea, quae sub sensus nostros cadunt, poëta cernit aeternas rerum imagines. Cum ceteri homines percipiunt singulas res, poëta percipit totum. Cum illi seorsim auquirunt causas rerum et effectus, poëta una causas et effectus causarum ante oculos habet. Cum ceteri tantummodo causas cognitas habent, poëta cernit: causas causarum earumque nexum. Quae ceteris hominibus vulgaria, tenuia, fortuita, solitaria apparent, iniis poëta vim divinam universamque rerum naturam contemplatur. Si quando ille folia arborum nascentia et