Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tam habuit. Cfr. Naegelsbachium recte judicantem[1]. Fortasse aliquid excidit. Tamen ista brevitas minus offendit ironiam accipientes. Nam, ut taceam solitae garrulitati Nestoris nunc, ubi properato opus erat, aptum locum non fuisse, senex rei agendae male intentus esse magisque sibi illudere videbatur, cum pauca loqueretur. Eodem spectare videntur vv. vii. Cfr. v. 434 sqq.

V. 114. Verba νὰν δὲ κακὴν ἀπάτην βουλεύματα optime intellecta esse ab O. Muellero supra vidimus. Pars orationis Agamemnonis repetitur libri noni vv. 18-28. Qua repetitione captatur lusus quidam rei tragicae et comicae. Nam Agamemnon malo edoctus tandem vere et cum dolore dicit eadem, quae prius simulate et callide dicere sibi visus est, demens, qui nesciret, se mała fiducia verum loqui. Si cui haec conjectura non probatur, aliter sentiat licet.

Vv. 412-420. Agamemnon pro re gerenda sacrificans sic precatur Jovem: «Jupiter gloriosissime, maxime, obnubile, in aethere habitans, fac, ne prius sol occidat neve tenebrae superveniant, quam ego pronum dejecero Priami tectum fuligineum exusseroque igni infesto portas, Hectoris vero loricam circa pectus discidero ferro ruptam, multique circa ipsum socii in pulveribus mordicus prehenderint terram» Agamemnon precatur ea, quae non cventura erant. Quam discrepantiam rei verae et optatae poëta his verbis distinguit: «Sic dixit, nec tamen ei annuebat Saturnius; sed hic accepit quidem sacrificia, laborem vero haud invidendum immittebat.» Quae non carent acerbitate.

Vv. 434-440. Nestor: «Atrei fili gloriosissime, rex vi- rorum Agamemnon, ne nunc diutius hic tempus teramus

  1. ↑ Anmerkungen zur lias, p. 141 sqq.