loquendo neve amplius differamus rem, quam jam deus nobis impertit. Verum age, praecones quidem Achivorum aere loricatorum copias convocent congregentque ad naves, nos autem conferti sic per ampla castra Achivorum eamus, ut ocius cieamus acrem Martem. Sapiens Nestor properantius rem agi vult, ut scilicet Graeci citius malis conflictentur. Nee fortuito rem bis inculcat vv. 435–436 et v. 440.
Denique observetur ironia in v. 276. Et probabiliter Eustathius verba λιγὺς ἀγορητής ν. 246 per ironiam dicta esse putavit.
III.
Primos hujus libri versus legenti sponte occurrit quaerere, cur poëta primo concursu hostium Paridem γυναιμανήν, ἠπεροπευτήν, λώβην καὶ ὑπόψιον ἄλλων inducat in prima acie summa cum fiducia fortissimos quosque Graecorum ad certamen provocantem. Cur non potius, quod rei magis consentaneum videtur, heroum Graecorum optimo cuique parem Hectorem has partes suscipere jubet? Qui respondet, Paridem bellum suscitasse eunque maxime decuisse primorem pugnam ciere, aliquid dicit, rem non dirimit. Nam non sufficiebat fortiter agere velle, sed necesse erat fortem virum esse, ne, cum male audacem se fuisse ostendisset, ridiculus fieret. At quid dico? Paridem ego ridiculum esse nolo? Imo, ut rem in- telligam neve ista superiora inutiliter quaeram, poëtam comicas partes eum agentem fecisse accipere, et quae de imbelli animo Paridis cognita habeo, ea oblivisci