et a poëta legendo discere debeo. Namque is hoe intendit, ut, quale adversariorum principum par, qualis Paris, qualis Menelaus fuisset, nobis adhuc ignorantibns ostenderet idque per contrariorum ironicam repugnantiam efficeret.
Respiciamus singula.
Vv. 15–37. «Hi autem cum jam prope essent se invicem aggressuri, Trojanorum prima in acie procedebat Alexander divina forma praeditus, pardi pellem humeris gestans et incurvum arcum et ensem; atque is bastilia duo praefixa aere vibrans Argivorum provocabat fortissimos quosque, ut contra se dimicarent saeva pugna. — Hunc ut animadvertit Menelaus incedentem ante agmen, passibus magnis gradientem, sicut leo gavisus est, qui magnum in corpus incidit, nactus aut cervum cornutum aut agrestem capram, esuriens; avide enim devorat, etiamsi ipsum insequantur veloces cancs florentesque juvenes: sic gavisus est Menelaus Alexandrum divina forma praeditum oculis conspicatus; sperabat enim ulturum se virum sceleratum (Menelaus propter justitiam victoriam sperat); statimque de curru cum armis desiljit hu- Illum autem ut conspexit Alexander divina forma praeditus in prima acie apparentem, perculsus est suo corde; et retro sociorum in turbam recessit mortem vitans. Ut vero cum quis draconem conspicatus resiliens aufugit montis in saltibus, subtusque tremor occupavit artus, retroque recessit, pallorque ejus genas cepit; sic retro in agmen se recepit Trojanorum superboruni, metuens Atrei filium, Alexander divina forma praeditus.»
Poëta, ut principium ab exitu fugaque turpissima vehementer dissideret, Paridem significanter saepius θεοειδήν appellatum, primo congressu fortem audacemque animum prae se ferre jussit (15-22). Aliter Menelaus victor