in galeam conjiciuntur, uter prior telum emittat. Dum Jovem implorant, ut domum Orci mittat eum, qui prior haec mala suscitaverit, exit sors Paridis. Tam poëta uberrime (undecim versibus) describit, quae et qualia arma Paris sibi induat, Menelaum autem nihil nisi ilem facere simpliciter une versiculo refert.-Prior Paris mittit longam hastam, sed nihil agit. Posterior irruit Menelaus sic precatus: «Jupiter rex, fac, ut ulciscar eum, qui mihi prior injuriam intulit, nobilem Alexandrum et meis sub manibus prosterne, ut quis horrescat etiam posterorum hominum hospitem injuria afficere, qui hospitalitatem praestiterit.» Uter victor faturus esset, conjectura assequi poteras cum ex virtute utriusque viri paulo ante cognita, tum ex narrationis indole contrariorumque vi utrique accommodata. Nam ad malum omen Paridis pertinet, quod Trojani et Achivi malorum auctori poenas imprecantur, quod is multa et splendida arma confidenter sibi induit, utrisque spectantibus, quod prior aggreditur nec, ut Menelaus, patrem deorum precatur. — Atque actum erat de Paride, nisi Venus accessisset. Nam postquam Menelaus hastam magnò impetu emissam in seuto Paridis et thorace infixit tunicamque discidit atque ense educto galeae conum percussit sic, ut in tria et quatuor frusta disruptus manu exciderit, «irruens galea eum prehendit setis equinis densa trahebatque conversus ad bene ocreatos Achivos; angebat autem euni acu pictum lorum tenera sub cervice, quod ei sub mento retinaculum erat galeae. Ac profecto pertraxisset eum et immensam tulisset gloriam, nisi cito animadvertisset Jovis filia Venus, quae ei rupit lorum bovis vi occisi; inanis autem galea simul sequebatur manum robustam. Eam quidem tum heros ad lene ocreatos Achivos projecit intortam, sustulerunt
Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/72
Appearance