Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est

autem dilecti socii. Atque ille iterum irruit, eum interficere cupiens hasta aerea; hunc autem eripuit Venus facile admodum, quippe dea, operuitque caligine multa collocavitque in thalamo suaveolenti, fragrante suffimentis.»

En tibi heros egregius, qui Menelaum, mulier virum, ausus erat ad singulare certamen provocare, bene conservatns!

Sic igitur poëta per contrariorum vim veram imaginem Paridis expressit. Sed tamen nondum omnem materiam exhausit, quando quidem Paridem ignavum pugnatorem, non hominem effeminatum et mollem libidinosumque ostendit; nam supra id vv. 54–55 et 64–66 leviter significavit, non re probavit. Hoc igitur nunc facit acribus pigmentis usus. Et primum quidem Venerem jubet leuae officio fungi Helenamque, quamvis renitentem, in thalamum ad Paridem deducere; deinde Helenam facit Paridem acerba irrisione excipientem, hunc illam blanditiis placantem et ad voluptatem cupide invitantem. Legamus orationes Veneris et Ielenae, quo melius cognoscamus hominem. Venus: «Huc veni, Alexander te vocat, ut domum redeas; ipse est in thalamo et tornato lecto pulchritudine splendens et vestibus; neque dixeris eum cum viro armis congressum rediisse, sed ad chorcam ire vel a chorea modo redeuntem considere.» Helena partim cum ironia: «Venisti e pugna, utinam illic periisses a viro prostratus forti, qui meus prior maritus erat. Certe quidem antea gloriabaris, bellicoso Denelao te tua vi et manibus et basta fortiorem esse; ergo vade nune, provoca bellicosum Menelaum iterum ad pugnam singularem! at te equidem, ut desistas, moneo, neve cum flavo Menelao temere manum conseras, ne forte cito ab ipso hasta interficiaris,»