His et imago Paridis absolvitur et, quod apparet ex oratione Helenae, acrius excitatur repugnantia comica, quae est inter consilium ejus jactationemque et exitum certaminis. Hinc praeterea vis quaedam redundat in ea, quae poëta de Menelao narrare pergit: «Atrides verò per turbam ruebat ferae similis, sicubi conspicaretor Alexandrum divina forma praeditum. Verum nemo tum poterat Trojanorum inclytorumque sociorum ostendere Alexandrum bellicoso Menelao etc. Nam comicum nescio quid nascitur, cum victor maritus rivalem feroci studio insectatur tum, cum is bene tutus atque securus voluptate fruitur.
Ex nostra ratione versus 383–418 non in episodiis numerandi, sed pars libri necessaria habendi sunt. Itaque una opera duas res poëta assecutus est. Cum enim imaginem Paridis exprimeret, simul, id quod initio carminis fieri consentaneum erat, Helenae partes adumbravit. Neque nostrae ethices rationibus impediamur, quominus pro merito lenam appellemus deam, qnae a poëta minore in honore babita comicam personam gerit risum movens[1]. Atque utilis erat interventus Veneris, ut Paris, qui ejusmodi officio deae uteretur, libidinosus homo haberetur, et Ilelena cum fortiter obniteretur (399 sqq.) nec nisi minis coacta cederet, decoram personam sustineret. Ceterum res ex priscae aetatis simplicitate dijudicanda est. Quod attinet ad formam orationis ironicam, praeter orationem Helenae supra allatam exstant exempla sarcasmi v. 11 sq, v. 52 sqq., v. 400 sqq.
- ↑ Cfr. II. 5, 335 sqq.; 21, 415 sq.; Od. 8, 266 sqq.