Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est

IV.

Nonnihil hilaritatis ex praccedenti in hunc librum migravit. Sic enim Jupiter in conventu deorum per ironiam cavillatur Junonem: «Duae quidem Menelao adjutrices sunt dearum, Juno Argiva et Alaleomenia Minerva. At enim hae seorsum sedentes oblectantur adspiciendo; huic vero risum amans Venus semper adest et ab ipso fata defendit, atque nunc servavit periculum mortis adeuntem.. Sed mox /res seria narrator. Nam postquam Pandarus Menelaum sagitta vulneravit, Achivi ob perfidiam Trojanorum ira incensi ad pugnam se accingunt. Trojani magno cum clamere procedunt. Concurrunt utrique et magnam stragem hominum faciunt.

Primum auctor puguae imaginem universam eflingit, in qua contrariam fortunam hominum secum in animo considerat v. 446 sqq.: «Hi autem cum in unum locum convenissent, committebant clypeos et, hastas et rohora virorum aereis thoracibus indutorum; atque clypei umbones habentes clypeis collisi sunt multusque tumultus exortus est. Tum vero simul ejulatus et gloriatio erat virorum perdentium et pereuntium, fluebatque sanguine terra» Remanget similitudine aquarum hiemalium intra alveum voraginis in montibus confluentium.

Deinde singulorum certamina enarrat eundemque tenorem servans ipso principio narrationis adhibet ironiam.

Vv. 457–469. «Primus autem Antilochus Trojanorum interfecit virum bellatorem, strenuum in prima acie, Thalysiaden Echepolum; hujus eum primus per-