Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cussit conum galeae setis equinis densae inque fronte fixit, penetravit autem intra os cuspis aerea, et tenebrae oculos ejus operuerunt, occiditque, sicut turris, in saeva pugna. Hunc autem prostratum pedibus prehendit rex Elephenor Chalcodontiades, magnanimorum dux Abantum, subtrahebatque extra tela, ardenter cupiens quam primum arma detrabere; sed brevis ei fuit conatus. Cadaver enim trahentem conspicatus magnanimus Agenor, latera, quae ei inclinato clypeo nudata erant, vulneravit hastili aerato solvitque membra.» Poëta nno versiculo utitur, ut mortem Elephenoris referat. Sed quae ad causam ejus casumque, qui eam adduxit, explicandam pertinent, ea, quia in universa rerum humanarum cogitatione posita sunt, cum studio persequitur. Itaque dicit ἕλκε δ' ὑπ᾿ ἐκ βελέων, ut significet, nihil ei profuisse cautionem adhibitam et potius in ludibrium vertisse. Et utitur forti vocabulo λελιημένος aljicitque ὄφρα τάχιστα συλήσαι, ut incensae cupidini praedandi festinationique tanquam poenam meritam opponat contrarium eventum, quem primum significat verbis μίνυνθα δέ οἱ γένεθ' ὁρμή, deinde refert, quo casu ille adductus sit; in quo iterum contrariorum rationem habet, consilio sedulaeque agendi rationi, quam verbis ἐρύοντα, κύψαντι indicat, opponens casuma πλευρὰ, τά οἱ παρ᾽ ἀσπίδος ἐξεφαάνθη, omnia pervertentem.

Postquam circa cadaver confertim pugnatum esse dixit, redit ad singulorum caedes et sic pergit narrare vv. 173–489: Tum percussit Anthemionis filium Telamonius Ajax, juvenem florentem, Slmoisium, quem olim mater ab Ida descendens ad ripas Simoëntis peperit, cum parentes sequeretur, pecora ut videret; propterea eum vocabant Simoisium; neque parentibus alimenta caris reddidit; brevisque ei aetas fuit ab Ajace magnanimo hasta interfecto.»