hanc florentem juventutem , quae non videbntur perire debuisse , perire , eaque morte spem parenlum praeter opinionem frustrari miserum est. Quae vitae humanae fragilitas quo magis sentiatur, poëta caedem Simoisii illustrat similitudiue populi a fabricatore curruum excisae humique jacentis et ad ripas fluvii arescentis. Praeterea observanda est clausula v. 488 sq., qua ressimilitudine excitata nobis ad animum revocatur.
Sequitur aliud exemplum ironiae.
Vv. 489 — 493: «In Ajacem autem Antiphus indutus vario tborace, Príami filius, per turbam jaculatus est acuta hasta. Ab eo quidem aberravit, at Leucum, Ulixis strenuum socium, percussit in inguine, cadaver aliorsum trahentem (ut armis spoliaret) ; cecidit autem super ipsnm (egit, ut cadaver spoliaret, effecit, ut ipse cadaver illi se adjiceret) , cadaverque ei excídit manu (quae illud spoliatura eral). Reliqua sine ironía.
V.
Ipso principio libri in vv. 9–24 inest ironía, quod duo -fila dívitis et plaeclari sacerdotis Darelis audacter aute aciem procurrerunt atque alter eorum Phegeus prior misit bastam in Diomedem, sed nihil nisi vitam usumque divitiarum amisit patrique luctum creavit; alter Idaeus, relicto Iratre, fuga salutem petivit. Legamus locum: «Erat autem quidam inter Trojanos Dares , dives, praeclarus sacerdos Vulcani, cui duo filii erant Phegeus et Idaeus, pugnae bene periti omnis. Hi ei (Diomedi), semoti a suis, obvii proruerunt 5 hi quidem ab equis, ille vero a terra ir-