irruit in primos pugnatores similis leoni, quem ovile ingressum pastor perstrinxit neque interfecit atque vim ejus adeo excitavit, ut, pastore fugato, oves desertas alias super alias sterneret, donec caede satiatus exiliret. Tum interfecit Astynoum et Hypironem, pastorem hominum, iisque dimissis Abantem petebat et Polyidum, filios Eurydamantis, somniorum interpretis senis; quibus non, ad bellum proficiscentibus, senex interpretatus erat somnia, verum ipsos fortis Diomedes interfecit.» Ludibrium est, quod aliis sapiens fuit, suis non fuit, neque eos, id quod facere posse vel debere videri poterat, servavit. «Perrexit deinde ad Xanthum Thoonemque, Phaenopis filios, ambos pro- veeta aetate genitos; hic vero conficiebatur senecta tristi; filium autem non genuerat alium, quem heredem relinqueret. Tum ille hos interfecit caramque animam eripuit ambobus, patri autem luctum et curas tristes reliquit, quoniam non vivos e pugna reversos exceperat; cognati vero hereditatem dividebant.» Senex comparavit opes, quibus alfi fruerentur, non sui, quos infelix amiserat. In quo tenendum est, apud veteres ad malam fortunam pertinuisse mori suis heredibus nullis relictis. Rem tristem poëta cumulatis verbis inculcat.
Haec tria paria excipit quartum par fratrum a Diomede caesorum. In quo exemplo poëta dimittit quidem ironiam, ne eam supra modum cumulet, sed tamen rem sic auget, ut Tydiden, tanquam leonem in boves irruentem cervicesque frangentem, non quoslibet homines, sed filios Priami occidisse narret. Qua igitur similitudine leonis induxit, (136 sqq.), ea absolvit (161 sqq.) singulas caedes Diomedis. — Itaque Diomedes quater facto impetu non singulos homines sed singula paria hostium prostravit ita, ut spectantes horrore perfunderet. Quam singularum caedium narrationem