Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quas domi reliquerat, meminit, id quod poëta imminente conversione rerum facere solet, ut commiserationem augeat. Ceterum in oratione Sarpedonis nullam vaniloquentiam, nullum fucam verborum, sinceram dictionem, gravem animum, firmam voluntatem deprehendimus atque propter egregiam virtutem magni aestimamus virum cupimusque discere, quo Marte pugnaturus quasque res gesturus sit. Primum igitur ex´v. 493 sqq. cognoscimus, quantam vim oratio ejus habuerit in Hectorem ejusque copias et seusim, postquam versibus 506–518 Martem Trojanis auxiliari Aeneamque ope Apollinis ad suos reversum esse accepimus, deducimar in confertissimam pugnantium turbam, in qua tandem post multos viros utrinque caesos Sarpedonem cum Tlepolemo congressum animadvertimus (628 698). Pugnantium par auctor diserte distinguit, cum dicit filium et nepotem Jovis pugnam inire. Ceterum paulo gravioribus epithetis ornat Tlepolemum appellans Ἡρακλείδην, ἠύν τε μέγαν τε, quam Sarpedonem, quem trito epitheto dicit ἀντίθεον, sive quod ex ipsius oratione virum spectatae virtutis cognitum putat, sive quod, id quod probabilius est, Tlepolemo magis laudato eflicere vult, ut animus noster paululum haereat plusculumque de eo, quam de Sarpedone speret. Praeterea ambiguum nescio quid inest in v. 629, quamquam verborum contextus Parcam invictam potius ad Tlepolemum, quam ad Sarpedonem referri jubet. Sed tamen dubii aliquid relinquitur. Hi igitur viri cum proxime accessissent, prior Tlepolemus sic allocutus est Sarpedonem: «Sarpedon, Lyciorum princeps (attende ad sarcasmum), quae tibi necessitas trepidare hic, com sis pugnae imperitus? Mentiuntur, qui te Jovis aegidem tenentis filium