Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Poëta non simplicis narratoris in modum contentionem illam Achillis et Agamemnonis atque iram illius malaque, quae hinc exorta sunt — nam hoc sine ullo dubio argumentum Iliadis haberi debet — exposuit, sed, quae in his rebus inessent magnae causae rationesque humanitatis et divinitatis, eas potissimum spectavit. Harum causarum lumine ille illustrat et princeps argumentum et singulas res, quae ad id referuntur. Hae causae in omni rerum varietate quamvis conturbata, perplexa et confusa firmae, stabiles atque perpetuae manent; quarum vis et quasi flamma totum opus singulasque partes ejus aequabiliter permeat. Itaque Ilias imaginem praebet cum vitae communis, tum omnis humanitatis, qualis heroum aetate viguerat. Cum autem di rebus hominum se immisceant neque gravioris momenti quicquam fiat sine deorum voluntate, Ilias non solum humanarum, sed etiam divinarum rerum effigiem continet.

Videamus summam rei. Duo heroes in castris Achivorum inter omnes maxime eminebant, Achilles et Agamemnon. Prior adolescens, divina forma conspicuus, corporis viribus atque gloria virtutis rerumque gestarum omnes principes longe superabat. Quamquam Ajax et Diomedes fortissimi duces fuerunt, tamen illom laude virtutis exaequare nullo modo poterant. Atque, quamdiu Achilles bellam capessebat, Trojani a moenibus longius discedere vix audebant. Postquam autem ab armis sese removit, ad naves usque processerunt iisque ignem inferre conati sunt. Verum, ubi ille prodiit solus, sine armis, perterriti confestim in fugam se conjecerunt. Cujus praestantiae virtutisque Achilles bene sibi conscius, suo sibi judicio utebatur ne-