Jump to content

Pagina:Joseph Piechowski De ironia Iliadis.pdf/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est

reddat. Legamus locum et observemus ironiam (76—91). Sic vero ajo, Jupiterque nobis testis adsit: si forte me ille occiderit longa hasta; arma mibi detracta ferat cavas ad naves, corpus autem meum domum remittat, ut ignis me Trojani et Trojanorum uxores participem faciant mortuum. Sin autem ego illum occidero dederitque mihi victoriam Apollo; arma ei detracta feram Ilium sacrum et suspendam in templo Apollinis longe jaculantis, corpus vero ad naves bonis transtris instructas reddam, ut ei exsequias faciant capite comantes Achivi tumulumque ei aggerant ad latum Hellespontum; et aliquando quis dicat etiam posterorum hominum, navi multis transtris instructa navigans per nigrum pontum: «Viri quidem hic tumulus est pridem defuncti, quem quondam fortiter pugnantem occidit illustris Hector.» Sic aliquando quis dicet; mea autem gloria nunquam peribit.» Posteriorem conditionem pacti tanta cum fiducia animi profert, ut prior minoris momenti esse videatur. Ironiae significatio in verbis inest propterea, quod non assecutus est id, quod cupiens sibi superbe vaticinatus erat, et nunc quidem inferior pugna evasit, mox autem ab Achille occisus humilem tumulum nanciscetur. Conferas in textu pietatem et temperata verba Ajacis non sibi omnia vindicantis (v. 194 sqq. et 226 sqq.) cum jactantia Hectoris (233 sqq.). Nam Ajaci modeste agenti nihil Hectori superbienti aliquid mali accidit (261 sqq. et 270 sqq.).

Cui usui hoc singulare certamen editum esset, non e intelligebain eamque partem libri inutilem pannum esse credebam. Sed postea sic rem animo informavi. Ut virtus summi Graecorum berøis Achillis extolleretur, Hectorem, qui ab illo periturus erat, summum heroëm Trojanorum et esse et videri necesse erat. Sed poëta non sta-