Aſſiduis, donec tandem, vertentibus annis,
Tabidus in cineres ultro ſubſidat inertes.
Igne ubi purgatum ſat libera præbuit æquor
Terga, lacertoſos campo ſubmitte parato
Foſſores, multo quos Africa[1] ſole peruſtos
Torruit, immites atque obduravit in uſus.
Heu genus infelix hominum, natumque labori!
Hi pro ruricolis tibi ſint (ſors dura!) juvencis,
Invertant terram, ſulcos longo ordine ducant,
Et quodcumque aliud præſtent grave munus aratri.
Scilicet hac priſcis. contempto vomeris uſu,
Exercere agros placuit ratione colonis:
Seu quia plantarum paſſim latuere ſub arvis,
Radices, ſpiſſæque fibræ, quas dente retuſo
Vomeris haudquaquam perfringere poſſet arator;
Seu quia degeneres caelo noſtrate juvenci
Proveniunt, pecus indocilem impatienſque laboris,
Nec valida cervice ſatis, nec pectore firmo;
- ↑ In Africæ regionibus, Angola præſertim, & Guinea, multa quotannis, mancipia, emunt Luſitani, quae deinde in Braſilia vendunt magno pretio. Hic eorum opera exercentur agri, cæteraque omnia fiunt, quæ maxime laborioſa haberi ſolent. Vere̓ genus hominum, ut eos vocat Poeta, labori natum, cui, nulla mercede, ad extremam uſque ſenectutem addicuntur.