Jump to content

Pagina:Josephi Rodrigues de Mello De rusticis Brasiliae rebus Prudentii Amaralii De sacchari opificio carmen.pdf/185

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sive aliud cauſæ fuit: at certe uſus arat̓ri
His nunquam obtinuit terris ſoloſque ligones
Arvorum cultu plerumque adhibere ſolemus.
Præcipua hæc nobis ſunt arma; hæc Afer alumnus,
Impiger aſſurgens, manibuſque & corpore toto
Connixus tractat, cum terra inaranda, graveſque
Glebæ offringendæ, runcandave meſſis in herba.

His igitur ſulcata armis, qua juverit agrum
Conſerere, oblongis ſcrobibus tibi terra dehiſcat.
Quiſque pedes geminos ducatur ſulcus ad imum,
Ore bipalmari. Juvenes[1] ibi defode cannas,
Vnam alij recto ſic iungens limite, ut haſtis
Contiguæ extremis jaceant. Mox talea poſtquam
Ominis erit ſulcis infoſſa, replere lacunas
Tempus, & egeſtam in vacuos revocabis hiatus
Rurſus humum: modo ne largis madefacta graveſcat
Imbribus, atque adeo ſit pondere noxia plantis,
Aptaque præ nimio corrumpere cuncta madore
Largiter, æſtivo ſi panges tompore cannas,

  1. ↑ Taleæ eſſe debent cannæ adhuc juvenes, vel tenera adultarum cacumina; his tamen illæ ab expertioribus agricolis præferuntur.