Inde ubi jam nullos ſpirat cava fiſtula fumos,
Oraque deludi ſuctu præſentit inani,
In terram cineres, tepidoſque una excutit ignes,
Atque abit. Interea neglecta favilla reſumit
Sæpe novas vires, redivivaque flamma propinquas
Succendens ſtipulas, totis contagia campis
Fundit, & integri tibi ſpes intercidit anni.
Si ſapis, ergo procul præſtat metarier arvum;
Pango via canneta procul, qua ſemita nulla
Flectat, qua nullus prædas agat inde viator,
Aut temere properens ſubitos exſuſcitet ignes.
Forſitan exquiras condendæ tempus avenæ,
Quæ mora, menſe quoto falci maturuit? Illud
Vſus, & ipſa ſatis docet experientia rerum;
Nam neque Braſiliæ (tantum patet) unus ubique
Veris erit, brumave tenor: quin diſpare cælo
Aeſtuat hic, alibi brumali frigore torpet.
Fruſtra exit ille labor tempus præſcribere certum
Agricolis, variante ſolo: tamen ardua ſiquis
Forte Bahienſis proſcindis culmina montis[1],
- ↑ Nomine montis Bahienſis non certum aliquem montem, ſed editiora Bahienſis Provinciæ loca deſignat Poera. Hanc autem cæteris Braſiliæ regionibus, ubi ſaccharum conficitur, eo cenſuit præferendam, quod illa & ſacchari copia, & opificinarum præſtantia reliquis antecellit.