Haec pagina emendata est
Suſpice Phryxææ pecudis cum vellera Phœbus
Preſſerit, incipiet cannas tibi tempus humandi.
Urge opus, Oebalios Phœbus quoad ipſe gemellos
Inviſat fratres[1]. Humili ſin valle laboras.
Idem ſigna dabit, geminis cum lancibus horas
Ponderat; abſiſtes, Capro cum proximus ibit[2].
Annua creſcendi fuerit mora juſta, ſuumque
Robur habet, ſpatium hoc ubi arundo peregerit. At tu
Parce tamen, falceſque inhibe, nec tempora meſſis
Præcipita, quamquam inſtantes vereare calendas,
Atque ad condictam numeranda pecunia lucem
Urgeat: & quam vis in jus rapiare, vadanti
Vel prudens innecte moram & vadimonia differ,
- ↑ In collibus, utpote nimiæ humiditati minus obnoxiis, poſt primas autumni pluvias atque etiam ingruente hyeme, arundines plantari ſolent. Hyems autem Bahienſibus incipit ineunte Iunio autumnales vero pluviæ ſub ipſum æquinoctii tempus, menſe Martio.
- ↑ In pratis, utpote liumidioribus, cannæ medio vere, aut aeſtatis initio ſeri debent. Qua de cauſa earum ſatio, ut innuit Poeta, his in locis ita debet inſtitui, ut ſub finem Septembris incipiat, nec ultra medium Decembrem prorogetur.