Jump to content

Pagina:Josephi Rodrigues de Mello De rusticis Brasiliae rebus Prudentii Amaralii De sacchari opificio carmen.pdf/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Vel bene nummatos pro te ſubmittere prædes,
Quique fide jubeant, cures; vel ſedulus æra,
Vt potes, extrica, conraſoſque undique nummos
Fac promas, quos deinde ſuo cum fœnore reddas,
Ne feſtinanti ſegetem corrumpere ferro
Cogaris, juguleſque novi male providus anni
Spem temere. Senio dulceſcit canna, priorem
Poſtquam emerſa alio plene̓ maturuit anno[1].

Vidi equidem in cannas nullo diſcrimine ferrum
Diſtringi, atque uno veluti cecidiſſe ſub ictu
Integrum nemus, integros popularier agros,
Seu ſeges impubi vix dum juveneſceret ævo,
Seu natu maior, multaque incurva ſenecta,
Sævitum ex æquo eſt, nullique pepercit avara
Dextera. Lethiferam qualis temeraria falcem
Mors vibrat, & cæco metit obvia quæque rotatu
Involvens una juveneſque, ſeneſque ruina.
Imprudens! quid enim reliqui tibi meſſe futura
Feceris? hinc alii quin tu jam proſpicis anno?

  1. ↑ Arundo ſaccharifera, licet unius anni ſpatio ad juſtam longutudinem excreſcat, numquam tamen niſi poſt annum perfecte matureſcit. Si vero intra biennium non reſcindatur, nullo exinde habetur pretio; nam, ſenſim deficiente humore, marceſcit, fitque ſaccharo conficiendo prorſus ineꝑta.