Cumque propinqua tuis inviſens prædia, dulcem
Hic prælo extundi, ſubiectoque igne liquorem
Fervere, inque ſuas concreſcere ſacchara metas
Vileris; heu totos tunc te ſtraviſſe novales
Pœniteat! malles aliquid ſervaſſe repoſtum,
Unde tibi exſudent rorantia præla quotannis,
Et madido illacrymans canna anguſtata trapeto
Strideat. Ex alijs alias tu ſuffice meſſes,
Si ſapis: alternis hæc ſtet, cadat illa viciſſim,
Spemque tuam refove, calamoque ſuperſtite lacta
Semper, & incerti ſubeat te cura futuri.
Jam quæ præſenti capitis damnaveris anno
Jugera, fac denis ſaltem tibi mensibus octo
Addiderint[1]: falces tum fas acuiſſe recurvas.
Armatas immitte manus, immitte cohortes
Meſſorum, quibus ad ſolitam ſua claſſica pugnam
Cum cecinere, ruunt alacres & cominus hoſtem
Haſtatum feriunt, falcatiſque enſibus inſtant[2].
- ↑ Illæ tantum arundines, ſi fieri poteſt., quotannis merendæ, quæ decimum octavum menſem expleverint; hoc enim tempore, niſi aliud ſoli vitio contingat, omnes ad perfectam maturitatem deveniunt.
- ↑ Meſſores unicuique arundini duplex vulnus infligunt, alterum circa fundum, alterum in ipſo geniculo. Primo cannam a radicibus ſeparant; altero illius cacumen abſcindunt, quod in eo aqueus quidam humor contineatur.