Jump to content

Pagina:Josephi Rodrigues de Mello De rusticis Brasiliae rebus Prudentii Amaralii De sacchari opificio carmen.pdf/197

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Vincla procul ne quære tamen; nam molle cacumen
Atque adgo in laqueos trahitur coma lenta retortos.
Hos adhibent funes; cannas & faſce ſub uno
Bis fex conſtringunt plauſtriſque gementibus addunt:
Sin interiecto procul abſint flumine præla,
Lintribus aut cymba cumulant rectanda capaci;
Atque hic iam lectis labor ultimus inſtat avenis.

Excipit hoſpitio derectas undique cannas
Alta domus tectis, ſpatioque ampliſſima toto:
Hic locus eſt praelis: hic ſurgit aquaria moles[1].

  1. Huius machinæ, quæ paulo inferius ab Auctore deſcribitur, totam hic ſtructuram explicare juvat, ut quæ ille vel tantum indicavit, vel ex alijs coniicienda reliquit facilius innoteſcant. Mola igitur, ſeu prælum aquarium hac ratīone conſtruitur. In ampliſſima domo, quæ cannis recipiendis, præloque erigendo late ſufficiat, quatuor ex ligno columnas, eaſque ſolidiſſimas, quadrato ordine collocant, humoque altē infigunt. Columnis quatuor deinde tigna ſic imponuntur, ut illas apte connectant, & quadratum altera parte longius efficiant. Brevioribus tignis duo alia reſpondent ſolo proxima, quibus ingens truncus, quem pontem appellant, utraqus extremitate incumbit: longiora vero tribus alijs tignis. æqualiter diftantibus in medioque perforatis inter ſe nectuntur. His totidem ſubjiciunt magnæ molis cylindros, ex ſolidiſſimo ligno confectos, in medio dentatos, ferreiſque laminis obductos, qui aerea cuſpide ponti, etiam ærato, inſiſtunt, ſuperioribuſque tignis quodam veluti collo inſeruatur. Cylindri, utpote cannis premendis deſtinati, ſic ſtatuuntur, ut ille, qui medium obtinet locum, alios impactis invicem dentibus circumagere poſſit, eoſque cæteris etiam partibus fere contingat. Collum, ſive pars axis ſuperior, quæ in cylindris lateralibus vix ſupra tignum apparet, in alio longe alnus aſſurgit, magnæque etiam rotæ, quæ cylindris imminet, axis loco inſervit. Hujuſmodi rotæ, quæ partem inferiorem dentatam habet, alia ſubjicitur longe minor, priori contigua. dentibus in eam obverſis, idoneoque tigno arcte̓ connexa. quod duobus innixum fulcris in longum excurrit, alteroque capite, quo extra domum protenditur, eximiæ magnitudinis rotæ axem ſuppeditat. Ingens hæc rota aquæ impetu, quam ex alto delapſam quibuſdam cavitatibus excipit, non circumagitur modo, ſed ea ratione, quæ a Poeta exponitur, cæteris etiam rotis, ipſique prælo motum impertit.