Jump to content

Pagina:Josephi Rodrigues de Mello De rusticis Brasiliae rebus Prudentii Amaralii De sacchari opificio carmen.pdf/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Corpus eat, ſcatebram niſi quis diſcludat aquarum,
Deciduoſque ſuo reprefferit objice fontes.
At ſeram fortaſſe tulit res illa ſalutem:
Elicibus quamquam clauſis nihil afflluat undæ,
Mota tamen curſum. cœptumque rotatilis orbem
Machina ſponte ſua, nullo impellente. peregit,
Dum motus prior ille, & vis impreſſa relanguet.
Nil ſatius, ſtricto quam ſiquis acinace captum
Abſciderit cubitum, ne cætera membra trahantur.
Inſidioſa quies male tunc obrepſit ocellis;
Pervigilant, quibus obtigerit ſors illa; canentes
Excutiunt pariter ſomnos, falluntque laborem.
Fabellas patrio longas ſermone retexunt,
Munera partiti; cannas huic ſubdere prælo
Sorte datum; expreſſas rurſum ingerit ille, liquoris
Et ſiquid reliqui eſt, ſuccumque exactius omnem
Elicit; exuvias, exſuccaque fruſtula demum,
Angentem poſtquam tulerint bis preſſa trapetem,
Colligit, exportatque alter, cumuloque reponens
Aggerat immiſſis gratiſſima pabula flammis,
Unde petant, ſteriles quo foecundentur agelli,