Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §13-20
―― 3 ――


     uincti sint, quibusue stigmata inscripta sint, deue quibus ob[1]
     noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse con-[2]
     uicti sint, quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi[3]
     sint, inue ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel[4]
     ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condi-[5]
     cionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.[6]
     §14 [v. de peregrinis dediticiis.] Vocantur autem peregrini[7]
     dediticii hi qui quondam aduersus populum Romanum armis
     susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt. §15 Huius[8]
     ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque
     aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, num-
     quam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni
     modo dediticiorum numero constitui intellegemus. §16 Si uero[9]
     in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem
     Romanum modo Latinum fieri dice||mus. §17 nam in cuius per-[10]       pag.4
     sona tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta, et
     ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione
     liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis[11]
     Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit.
§18      [vi. de manvmissione vel cavsae probatione.] Quod au-[12]
     tem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum
     est. nam ea lex minores xxx annorum seruos non aliter uo-
     luit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud
     consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fue-[13]
     rint. §19[§ 1] Iusta autem causa manumissionis est ueluti si quis
     filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem, aut alum-[14]
     num, aut paedagogum, aut seruum procuratoris habendi gra-[15]
     tia, aut ancillam matrimonii causa apud consilium manu-[16]
     mittat.

§20[§ 2]      [vii. de consilio adhibendo.] Consilium autem adhibe-[17]


  1. §19. conf. Inst. 1, 6, 5.
  2. §20. Inde ab 5 semper = Inst. 1, 5, 2

  1. sint] sunt Cn, conf. Ca pag. 301 || sint] sunt Cn
  2. sit (i. e. sunt it) Cn, conf. Ca pag. 312 || conuicti ex conuictii correctum C
  3. sint] sunt C || quiue ut Goeschen, quique aut Cn
  4. sint C1, sunt C2 || conlecti C
  5. ab eodem Goeschen, auem C1, ab eo ? C2
  6. fiant] fiunt C || dediticici C
  7. rubricam addidit C2 || peregrini dediticii om. C1, add. C2
  8. deinde C2n, et C1 (non et deinde nec deinde et) || uicti ex uictis correctum C
  9. constituti C
  10. personam Cn
  11. uindicta C2, uincta C1 || testamento C2n, I0I C1, conf. Ca pag. 308 inf.
  12. rubricam addidit C2 || VI] VII C2
  13. fuerint C2, fueri C1 (conf. Ca pag. 299)
  14. naturalem C, naturales Inst.
  15. pelagogum C || aut paedagogum collata § 39 del. Lachmann
  16. apud om. C1, add. C2n
  17. rubricam add. C2 || aut VII aut VIII fuerit in C2 (conf. Ca).