Pagina:Launoy - De varia Aristotelis in academia Parisiensi fortuna.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quidem secta qui est pater, nihil de eo patre, qui est supremus, intelligens, putat esse animam universi, hoc est mundi, animam Deum esse existimans, ipse à seipso confoditur. Qui enim usque ad Lunam eius definit providentiam, deinde mundum Deum esse existimat, avertitur, ut qui eum, qui est Dei expers, Deum esse arbitretur. Eresius autemille Theophrastus familiaris Aristotelis alicubi quidem cælum, alicubi verò spiritum Deum esse existimat. Deinde libro v. Stromatum : Ita inquiunt, sed materiam ponunt Philosophi & Stoici, & Pythagoras : quinetiam Aristoteles Peripateticus, non autem unum principium.

Tertius Irenæus Lugdunensis Episcopus libro aduersus hæredes II. cap. XIX. Quod autem Saluatorem ex omnibus factum esse Æonibus dicant, omnibus in eum deponentibus velut florem fuum, non extra Hesiodi pandoram novum aliquid afferunt. Que enim ille ait de illa, hæc hi de Saluatore insinuant. Pandoron introducentes eum, quafi unusquisque Æonum quod haberet optimum, donaverit ei. Ipsam autem eduliorum & reliquarum operationum indifferentem sententiam, & quod putent à nemine in totum posse coinquinari propter generositatem, licèt quodque manducent