Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

NARRATIONS. 5

riæ dulcedine lactato quasique ebrîo miré adblandiri. Nulla ei unquàm nox visa longior.

Consurgit, accingitur, dicenda in memoriam revocat, immoratur eminentioribus, sibi plaùdit, nec vanâ (quid secum dissimulet?) tenetur spe fore ut ipso exaudito fervida Callistrati ac Laodamantis fama refrigeat. Procedit aliquando in medium, suggestum ascendit; exspectatio præconis loco silentium indixerat : adolescentem antiquis moribus, publicœ rei studiosissimum, chartis impallescentem, rhetorum præceptis sedulô imbutum, Socraticîs Platonis operâ imbutum sermonibus, magnum aliquid, nec sanè vulgare allaturum. Paululùm oratione processerat ; mussitare clanculùm Attici, tum admurmurare ac supplodere. Gratulari Demosthenes ea secundissimi favoris indicia ratus, ac propè prae gaudio liquescere ; pergit ; murmur increbrescere : tum is mirari, subsistere; cachinni hinc indè erumpentes, molestissimi interprètes, rem paulô aliter quàm exspectaverat explicant. Postremo cùm sese incitans persequeretur, tanta exorta sibilorum vis, clamor tantus, ut orator jam malè certus, jam impos animi, qui esset, utrùm esset, annon esset, id ipsum nesciret, et vix tantùm sufficeret viribus dum sese daret e suggestu præcipitem, et obseratis auribus, togâque obvoluto capite, per confertam exsibilantium, explodentium, indigitantium, turbam sese ocyssimè in fugam proriperet.

Ubi primùm ex eo æstu ad se rediit, Plutarcho teste, inambulabat is secus littora, Bellerophonti Homerico similis,

   Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans:

atque hic complorare fortunas suas, eoque acriore stimulo confodi, quod ambiguus hœreret animi, deosne an homines, an seipsum, de tantâ calamitate accusaret, nec satis secum statuere posset, quo tandem oratorio pec-