Pagina:Leçons latines modernes de littérature et de morale vol 1.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est

36 NARRATIONS;

vesperam, animis modicâ cœnâ refectis, désertas subit ædes, unico comité famulo, quem etiam communicatæ gloriæ invidus arcuisset, nisi notæ fidelitatis homo jurâsset, aut eâ sibi nocte moriendum, aut cum domino esse vivendum. Igitur, appelente jam nocte, cùm nescio quis tremor invitos occuparet, ignem in amplissimo triclinio excitant, passim lychnos suspendant, et, obfirmatis longâ cogitatione animis, a se tandem impétrant, ut minimùm in illâ luce præsidii esse putent: magnos viros a seipsis auxilium petere oportere, seipsos obfirmare, nihil suâ virtute præstantius ducere, undè aut disciplinæ sanctitatem, aut pugnandi magnanimitatem hauriant.

In solutiores deindè sermones lapsi, jocis etiam et risu, fortè non vero, primam vigiliam consumpserunt, cùm in superiore triclinii parte visus est lacertus hominis seipsum immodicè quatiens, sic ut in pavimentum decideret. Dubitantibus illis , ex aliâ sese parte crus humanum exseruit, ac deinde omnes passim corporis partes, ità sanguine diffluentes, ac si recenti cæde cadaver supplicium immane lacerâsset. Mox in mediâ sede visum est truncum caput sese ex tabulato expediens, quod etiam ex alto deinceps ruptas humeris cervices aptavit. Inde artus inter se coire, colligari membra, visa omnia convenire, atque ingentis staturæ homo velut ex Cadmi semine procreari; qui, ferociter ensem quatiens : « Tu verè , inquit, quisquis in meam domum temerarius irrumpis, eia, mecum de imperio ædium certa, nisi fortè inultus cadere malis. » Nec militi consilium in tantis monstris, neque audacia defuit. Ultrô ad provocantem provolat. Non impetus, ut præcipitaret témerè corpus,non timor, ut fœdè ageret, evincebat. Tanquàm mediâ luce dimicaret in hostem, modo promovere gradum, modô cum artificio succedere in latus. Tandem videbatur respexisse fortuna : ensem capulo tenus intra corpus hostile condidit. Exspectabat ut rueret homo