Ad placandum Antonium, qui in Ciliciâ erat, diluendumque objectum crimen quod opem tulisset Cassio, proficisci statuit Cleopatra sed instructu astuque muliebri apparat permulta dona, quibus etiam sapientium animi conciliantur eaque eximia. Ipsa se ornât vestitu imprimis insigni et eleganti, quod quidem innatam adjuvaret pulchritudinem : tum Cydnum, lenissimum cursu fluvium, visuque clarissimum ingressa est, ut ad eum adiret, hâc pompâ. — Eburneam cymbam conscendit; magno ingenio atque arte elaboratam cujus puppis ex auro, vela, quæ circum eam obtendebantur ad excipiendum ventum, e purpurâ : argenteam propellebant aquam remi et ipsi argentei, qui ad tibiarum fidiumque harmoniam attemperati agebantur. Ipsa sub conchyliato conopaeo placidissimè recubabât, eo ornatu atque amictu quo pingebatur Venus. Aderant quiescenti hinc atque indè pueri, cum Amorum imagine atque aetate congruentes, qui subtilissimo flabello ventulum miro ordine faciebant. Ancillæ porro formâ egregiâ, Nereidum habitu et Charitum, ad auratos rudentes et gubernacula se-
- ↑ Voyez tom. II, même sujet et Vénus portée sur les flots.