Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est
133
iuvenilia.




Quaestio quarta.

An formae elementorum intendantur et remittantur.


Suppono, ex tract. De alterazione in materia, De intensione et remissione formarum, quid sit aliquam formam intendi et remitti. Suppono, praeterea, nos loqui tantum in praesentia[1] de formis elementorum: de quibus quaeritur, an, quemadmodum intenduntur et remittuntur qualitates illorum, ita etiam intendantur formae.

Prima opinio est Averrois 3o Caeli com. 67, Niphi et Pauli Veneti in fine p.i De generatione, Zimarae propositione 20, Taiapetrae lib.o 2o trac. 4o, Ianduni 8 Met. q. 5a, Achillini[2] lib. 2o De elementis art. 3o, Contareni lib. 3o, Alexandri 8o Met. t. 10; qui omnes dicunt, formas substantiales elementorum intendi et remitti: quibus addi potest Scotus 8 Met. q. 3a, quem sequitur Antonius Andreas 11 Met. q. p.a, Pavesius in lib. De accretione, Ioannes Canonicus 5 Phys. q. p.a; qui idem affirmant de quacunque forma substantiali quae educatur de potentia materiae, ut excludatur anima rationalis. In modo vero quo formae intendantur et remittantur, non conveniunt. Contarenus enim dicit, formas elementorum non introduci[3] successive ad intensionem qualitatis, sed fieri alterationem qualitatum usque ad certum gradum, ad quem sequitur forma mixti et sub quo formae elementorum non possunt esse integrae; et, adveniente forma mixti, tum primum formae elementorum incipiunt refrangi. Secundus modus est Achillini: qui videtur dicere, formam elementorum secundum aliquam partem minimam introduci in instanti, facta prius debita dispositione; postea vero, intendi et remitti successive. Alii vero, 3o, communiter dicunt, formas elementorum intendi et remitti successive, ad intensionem et remissionem qualitatum.

Secunda sententia est aliorum, negantium intendi et remitti formas. Est Avicennae in p.o Sufficientiae cap. 10 et 11, et in p.a p.i doctr. 3a cap. p.o; quem impugnat Averroes. Item est opinio D. Thomae in opusculo De mixtione, et in 2o dist.[4] 15, et in p.a q. 76 art. 4, et ibidem Caietani; Capreoli 2o dist. 15 q. p.a conclusione 2a, et in solutionibus argumentorum contra illam; Soncinatis 8 Met. q. 25 et 26,

  1. 5. presentia
  2. 10. Achyllini
  3. 18. introduce
  4. 31. dixt.